04 junio 2007

Navigatio

Imago paginae Iter maritimum.

In capitulo sexto decimo libri Lingua Latina legere possumus brevem introductionem de arte navigatoria Romanorum.

Navis oneraria. Imago paginae Marina Latina.

Qui probus discipulus est, alias res de navigatione romana scire vult. Si tu probus discipulus es, has paginas legere potes et tuam investigationem ibi facere:

Imago Elena Gallardo in Chironis imaginibus.

22 mayo 2007

Ludus

Marcus et alii discipuli in ludum magistri eunt. Magister Diodorus Marcum verberat quod is improbus discipulus est: neque ianuam pulsat neque magistrum salutat.

Marcus Fabius Quintilianus, celeberrimus rhetor calagurritanus, de officiis magistrorum et discipulorum haec verba, quae Diodorus non sequitur, scribit:

Sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum a quibus sibi liberi tradantur existimet.

Ipse nec habeat vitia nec ferat. Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit: nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit; minime iracundus, nec tamen eorum quae emendanda erunt dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus potius quam inmodicus.

Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit.

In emendando quae corrigenda erunt non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint.

Ipse aliquid, immo multa cotidie dicat quae secum auditores referant. Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius, praecipueque praeceptoris quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur. Vix autem dici potest quanto libentius imitemur eos quibus favemus.

Hispanice:
Asuma ante todo un espíritu de padre con respecto a sus alumnos, y piense que está en el lugar de aquellos que le han confiado a sus hijos. No tenga él vicios, ni los tole­re. No sea desagradable su actitud austera, no sea excesiva su familiaridad; no vaya a ser que nazca de la una odio y de la otra desprecio. Hable mucho de honesti­dad y bondad, pues cuantos más avisos dé, menos castiga­rá. No se deje llevar nunca por la ira, pero tampoco deje pasar lo que debe corre­girse. Sea sencillo en su enseñan­za, sufridor del trabajo, esté siempre cercano, pero no en exceso. Responda gustoso a los que le preguntan, a los que no le preguntan, pregúnteles de repente. En las ala­banzas de las exposiciones de sus alumnos no sea tacaño, pero tampoco exagerado, porque lo uno provoca disgusto con respecto al trabajo, lo otro autosufi­ciencia. Al corregir lo que debe, no sea duro, y mucho menos, amena­zador, pues a muchos les aleja del propósito de estudiar el que algunos les repriman como si les odiasen. Diga alguna vez, es más, muchas, y diariamente, cosas que sus oyentes guarden consigo. Aunque proporcione bastantes ejemplos sacados de la lección para su imitación, sin embar­go, según se dice, la viva voz alimenta mucho más, y, sobre todo, la del maestro al que sus discípulos, si están bien educados, aman tanto como veneran. No se puede decir cuánto más gustosamente imitamos a quie­nes amamos
Plura de officiis docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament et parentes esse non quidem corporum, sed mentium credant.

Multum haec pietas conferet studio; nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacres convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi studio merebuntur.

Nam ut illorum officium est docere, sic horum praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficit; et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina nisi illa praemollitus foverit sulcus, ita eloquentia coalescere nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.

Hispanice:
Después de hablar bastante de los deberes de los maes­tros, a los discípulos, entretanto, sólo les reco­miendo esto: que amen a sus maestros no menos que a los mismos estudios, y crean que son sus padres, no física­mente hablan­do, sino en el plano intelectual.
Este deber hacia el maestro ayudará mucho al estu­dio, pues los escucharán mejor y creerán en sus palabras, y desearán vivamente parecerse a ellos. Finalmente ven­drán contentos y entusiasmados a las reuniones de las escuelas, no se enfadarán cuando se les corrija, se ale­grarán cuando se les alabe, y se dedicarán al estudio para ser los más queridos. Pues así como el deber de aquellos es enseñar, el deber de éstos es mostrarse dóci­les. De lo contrario, una cosa no sirve sin la otra. Y así como el hombre nace de la unión de uno y otro proge­nitor, y en vano se esparce la semilla si no la calienta el surco bien mullido, de la misma manera, la elocuencia no puede desarrollarse si no existe la concordia asociada del que transmite y del que recibe.
In hac pagina breve documentum de educatione romana videre potestis.

Haec imago -gratias tibi ago, Amparo- nomina partium corporis, "culo" incluso, et latine et anglice monstrat.

12 mayo 2007

Vestimenta romana

In capitulo quarto decimo vestri libri Lingua Latina Marcus induit togam et tunicam. In hac pagina alia documenta de vestimentis romanis videri possunt.


Imagen de Imperium.org

26 abril 2007

Textos de Cicerón (1)

Algunos enlaces para que tengáis de Cicerón algo más que nuestros breves apuntes:

De amicitia, el texto que está programado para selectividad, es una obra breve, por lo que es muy recomendable leerla en su totalidad. Aquí tenéis una edición bilingüe latín-español.

Y si tienes ganas de leer más, pues aquí tienes una reciente novela sobre Cicerón.

Y la primera actividad sobre De amicitia, en Moodle.

17 abril 2007

Textos de Virgilio (3)

En nuestro Moodle tenéis las actividades para hoy, un ejercicio sobre el texto de Verg. Aen. II, 250-259.

16 abril 2007

Tempus fugit

In capitulo tertio decimo libri Familia Romana de annorum et dierum divisione legi potest.

In his ligaminibus interretialibus investigationem vestram pergite:

Facite, si locus est, hoc exercitium de calendario romano in I.E.S. Mare Nostrum pagina.

11 abril 2007

Textos de Fedro (8)

1,13. Vulpes et corvus
Qui se laudari gaudent verbis subdolis,
serae dant poenas turpi paenitentia.

Cum de fenestra corvus raptum caseum
comesse vellet, celsa residens arbore,
vulpes invidit, deinde sic coepit loqui:
'O qui tuarum, corve, pinnarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret'.
At ille, dum etiam vocem vult ostendere,
lato ore emisit caseum; quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.
Hac re probatur quantum ingenium valet;
virtute semper praevalet sapientia.